- UMBILICUS Maris
- UMBILICUS Marisnominatur Paulo Diacono quaedam Oceani vorago, quam describit circa littus occidentale Scandiae. Huius meminit Silvester Cambrensis, et nostrô tempore Olaus Magnus, sub nomine Charybdis. Lucas Aurigarius eum appellat Maelstroom sed propriô nomine Moustestroome, eumque a peritis naucleris etiam havel der Zee idem cum umbilico maris sonans vocari addit. Haud procul est a Norvegiae continente, et ab effectu nomen sortitur. Est enim maris Germanici locus, ubi, teste Orteliô, singulis senis horis crescente Oceanô aqua deorsum in barathra demergitur, atque devolvitur rotarione adeo violentâ. undarumque strepitutam incredibili, ut plene quis admirari vix possit, nedum describere; et contra eadem totidem horis Oceanô decrescente rursum ex imo resurgit, sursumque emergit, atque attollitur tantô impetu, ut nulla sit tam ingentis ponderis moles, neque ullum, quantumvis vastissimum, piscium genus, quod ad fundum subsidere queat; omniaque tunc antea rapta absortaque, inter quae interdum naves hominibus et mercibus onustas eructat et evomit. Patet haec vorage in ambiru ad 13. milliaria Germanica, sive 40. mill. pass. cuius punctus est scopus Mouske dictus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.